Et caetera
Et cætera[1]… Mihi occurrunt ea verba quibus majores nostri, regibus regnantibus, de notariis publicis uti solebant: “Quotiens juris jurandi scriptor et cætera dixerit, cavete!” Jus enim illo tempore nihil erat nisi mores sermonibus traditi et leges scriptae qui omnes inter se incredibiliter confundebantur; quibus juris jurandi scriptores laborem semper tam difficilem suscipiebant, ut is iis etiam impossibilis videretur; itaque, ne quis in homines a se defensos mala fide actiones intenderet, verbis et cætera periculum vitabant. Unde sententia defensionis qua utabantur scriptores qui homines causam dicentes conscribere cupiebant, inventa est. Haec enim res poetis semper fertilissima erit…
Et cætera… his verbis dicimus praeceptum quod vocemus habitum rerum non definiendarum, idemque nesciunt qui scientias praeparant.
Tantas res interrogavimus… quantas paene explicavimus. Ita enim de gentis nostri historia feci, quamquam eam primum explicare potui. Quid enim plura ? Nihil addam nisi haec fracta verba quae etiam male dicam.
Quicumque Rem Publicam nostram quaerunt, in eos difficultas ita cadit ut ii illam porro quaerere nequeant, quia principia quaestionis ipsae obstant. Res enim Publica observatur cum principiis, quae semper, ut ita dicam, aeria sunt, eademque oriuntur a istis hominibus, qui tantum abest ut pietate deos colant, ut Rem Publicam ipsam colant, sic ut pro illa simulacrum Matronae pacem colentis specie quodam in foro Lutetiae erectum sit; quod mihi latens memoria illae deae Rationis, quae vir nomine Robespierre tam colere solebat, videtur!
Itaque tumultum gentium mundi ad nos semper redientem tamen paene audimus, cum alii alia novaque imperia defendant, eademque similia sunt imperiis privatis hominum cupidissimorum quibus gens una satis esse non potest ; quae imperia, si artibus politicis antiquis uteris, intellegere non potes. Et de magistribus in Schola Rei Publicae Gerendae („ENA“) praecipientibus, qui his temporibus tam timidi facti sunt, ut non jam possint litteris actionum verarum utantes significare quantum difficile sit negotiorum Imperium, quod ministri Rerum Publicarum suscipere debeant, illi magistri his novissimis annis mihi visi sunt potius illam Rem Publicam confirmare, quam scriptor Hominum comoediae Mediocratiam recte appellabat.
Et, ut dicunt, navis it[2]… At quomodo nautes navigent interest. Memoria enim mea nisi fallor, illi sapienti beneficoque Guillotino occursit quascumque res statim aut sinistrorsus aut dextrorsus tribuere, in illo tempore cum homines res novas colebant, ita ut tandem vitam publicam ipsam pessimam homines viverent.
Nec porro obliviscamur illae cujusdam occultae legis hominum Rem Publicam colentium de communi possessione ; quam legem vir res novas colens supra dictus cum amicis suis colebat ; lex enim ista aiebat duabus legibus uti, vel rei publicae, vel rerum novarum. Qui autem artibus publicis student solum observant quod potestatem in viis lamentantium appellant, sed id non investigant… Si enim id investigerent, nonne istos debili mente homines, quos in partibus quam facillime invenias, perturbarent ?
Mihi tamen de ea re satis est studere sententiae ab illo viro nomine Arnaud Teyssier de Re Publica Quinta mutata expressae : illa enim Res Publica, ut dicit, pertinet ad homines rem publicam popularemque pueriliter colentes.
Et cætera… His enim de verbis loqui nos inducit ut etiam et semper exploremus quot varias res publicas animalia loquentia invenire possint ; nec praetermittimus calamitatem nobis ab hominibus tyranno servientibus inflictam, dico praecipue ab hominibus isto viro nomine Hitler servientibus, quia ex iis mores institutaque nova ruerunt. Quod sapientes plane intellegerunt nominaveruntque, sed consequentia effectuum ejus occasus apud omnes gentes nostros nec nominata nec intellecta est.
Ad illum quemdam novissimum parricidam tamen redire nolo, dico facinus quod homines quasi fecerunt de cultu ipso, dico illam necem majoris nostrum omnium Judaici, quam videlicet sequitur occasus principiorum rationis stirpium. At egomet scio verba mea ab hominibus intellegi non posse, non solum quia inventio occultarum stirpum Rationis (et de se quoque, et de jure) ex lacunis artis viri nomine Freud difficilis est, sed etiam quia his temporibus omnes leges secundum istam novissimam philosophiam de hominibus singulis considerandis instituuntur; quam philosophiam semper colunt homines de communitate tam dementes quam ii qui alteram artem colunt. Re enim vera homines tyranniam, ut ita dicam, liberalem invenire vidimus.
Et ex peregrinationibus multis hoc quidem scio, ut, antiquis institutis superiorum pro gentium progressu semper deletis, rationis cujusdam modo ortum sit quod homines nationum quarum fines olim occupatae sunt stirpes intellegere non jam possunt; idemque si initio difficile visu erat, tamen post longius tempus hominibus singulis tormenta re vera gignebat; quod homines permulti ad nos migraverunt id etiam pejus fecit. At tamen impossibile erat homines cum imperio externos, etiam homines Institutorum Gentium Cultus, praemonere ut periculum quoddam in hoc esset. Quam rationem periculosam frustra testus sum…
Hodie tamen haec addo: homines et in aquilonibus et in australibus regionibus coguntur vivere magis quam mentibus suis possint. Quam observationem iterum nequeo facere ut audientes accipiant, cum certemus cum Arabum dei militibus nostros terrentibus fanaticisque, qui re vera sicut pestilentia sunt : observationem enim sui cladisque stirpis accipere nolunt homines gentium nostrorum, quia ex philosophia libertatis nimiae id non jam intellegunt. Nec exercitui nostri nec custodibus publicis confidere satis erit, nisi haec omnia magna cum cura aestimaverimus. At tamen educatores et homines prudentes consilium mutare negant : dogmatum enim nostri investigare nolunt fundamenta quae pereant ; itaque licet intellegere quantam cladem de moribus institutisque nostri nunc accipiamus quia quod de universis hominibus in infima memoria est concipere non jam possumus, dico Debitum stirpis.
Et cætera… Ut quaestiones humanae facile infinitae esse possint, tamen terminantur.
Dies enim futuri ut epistulae cum integris signis sunt. Nam ex iis quae post dies nostros evenient intellegetur utrum nunc inveniamus quomodo homines per se ipsos perire possint, an magis simpliciter homines in periculum vocentur servitutis novi generis; ex qua servitute posteri multi dulciter in caedem ibunt : hoc enim erit sacrificium pro faciliore philosophia de hominibus permultis singulis considerandis.
Institutionum quidem in occasu laborant homines cum vi magno a novissimo gentium bello, tamquam si is occasus novus quidam morum ordo sit ; itaque operae pretium sit de illo Commentarios Plutonis quosdam conscribere ; at carmina intima, quibus solis dementes certare licet, et perierunt. Philosophia denique vacua relinquitur et praecepta ejus, quae homines de vita communi libenter accipiunt, in his temporibus quidem.
Generis autem ex memoria hoc quidem scimus: continet vita aliquid quod pretio majore ipsa vita sit ; ea enim est pretiosissima res sine qua homines generare nequeunt ; eademque re initia futura praevidere possumus.
Nam ita tormenta de vita ipsa in hominibus habitant, ut quisque se rogat: cur ? Hic enim fundamenta orationis invenimus; quae fundamenta metaphorae modo rectissime describuntur in re fiduciaria (quae magis religione amplectitur) et in Graecorum fabulis et in ritibus. Res quidem de qua hic agitur in cantu Judaicorum nomine Aenigma aeterna cum grano salis traditur; ex quo cantu scriptor ille musicae nomine Ravel anno Domini MCMXIV opus composuit :
Homines antiquam rogationem rogant
Tra la tra la la la la
Homines antiquam rogationem rogant
Tra la tra la la la la
1. Haec in verbis transferendis quoque latine scribuntur.
2. Haec in verbis transferendis scire licet lingua Italorum scribuntur.
Versio latina a consortio amicorum Petri Gambrini (Legendre dicti) elaborata, Joanne Roberto Armogaste moderante (cum auxilio Raynaldi Alexandris), cooperanti Victoriano Coquerio in Schola Normali Superiore olim alumno.
Si quis errorem notabilem notat, scriptores benevolentiam lectoris implorant !