Ars Dogmatica

Pierre Legendre

Petri Gambrini

(vulgo Legendre)

adnotationes otiosae

(pro loco interretiali suo)

ante diem IX Kal. Oct. MMXVII C.E.

Opus nullum sine opifice. Etiamsi ab operibus longinquo, obstantibus computatore electronico sive machinis ferreis conscientiae expertibus, homini labor necessarius ut humanitatem retineat. Artem enim exercere est semper de seipso tractare : ita fecerunt pictores qui seipsos depinxerunt, ita hoc omnibus nobis verum est.

Vestibulum Artis

Ineunti mundum eius non egentem, humano animali compareunt primo novae familiaresque facies, parentes eius. Ideoque Antiqui, qui peritissimi educatores erant, de vestibulo quodam locuti sunt, ad artem educandi exercendam, scilicet vestibulo artis, quo pueris grammatica doceretur, id est ordo litterarum qui ad sermonem provocandum per societatem verborum utetur.

 

Hic fingitur vestibulum per photographema pueri, in aetate qua ei docetur ars se ipsum sicut effigiem depingendi. In hoc simulacro, aenigmatica insertio in propagine patrum constitui videtur. Itaque praebetur vobis aenigma fatale, caeca fortuna.

 

Hic puerulus mihi inter majores constituetur. Post enim tanta itinera conturbata et confusa, puer ille cum cani nihil aliud est quam effigies sui ipsius iamdiu ex oculis elapsa. Dum senes sum, eum video huic cani blandientem, qui mortuae sororis comes fuit, nescientem tamen qua de causa hunc canem diligit. Etenim effigies ista, in qua vita et mors contextae sunt, fabula tantum mihi fuerit, nisi pro signo coactionis in subjectivam et socialem traditionem inserendi constituto mihi esset.

 

Hoc est vestibulum qualiscumque operis.

 

 

Versio latina a consortio amicorum Petri Gambrini (Legendre dicti) elaborata, Joanne Roberto Armogaste moderante (cum auxilio Raynaldi Alexandris)

Emblème

Solennel, l’oiseau magique préside à nos écrits.
Le paon étale ses plumes qui font miroir à son ombre.
Mais c’est de l’homme qu’il s’agit :
il porte son image, et il ne le sait pas.

« Sous le mot Analecta,
j’offre des miettes qu’il m’est fort utile
de rassembler afin de préciser
sur quelques points ma réflexion. »
Pierre Legendre

« Chacun des textes du présent tableau et ses illustrations
a été édité dans le livre, Le visage de la main »

Ars Dogmatica
Éditions