Ars Dogmatica

Pierre Legendre

De uiuenti scripto progenieque sua.
Quomodo res publica etiamnunc describi possit.

Res publica, res publica inquam, quae est ? Nobis quidem ad prima elementa redeundum est ut inspiciamus quantum istud inane uerbum ualeat, e natura sua humana et sacra memoriaque exhaustum a serie hominum ficte peritorum qui opifices rerum nouarum in Occidente fuerint. Nam instrumentum institutorum ciuitatis effecerunt, quod facile imitari et quoquouersus per orbem terrarum transferri potest.

Quinquagesimo autem anno circiter postquam evenit euersio magna coloniarum Secundo Bello mondiali posito, orbis totus terrarum nihil aliud est nisi res publicae consutae in quibus multae ducum umbrae corruptas societates hominum regere dicuntur, bellis foedissimis inenodabilibusque commotis. Equidem tamen cum in Unitarum Nationum Coetu in eo tempore quo oppressae gentes se in libertatem uindicauerunt testis bellorum nonnullorum ex illis essem, hoc certum argumentum conclusi : quoniam conciperemus formam rei publicae tantum secundum eos obsolescentes rationes cogitandi, mihi opus esse receptaculum meum petere remotum et ad studendum idoneum, ut intellegerem quid de eo quod ‘res publica’ significat factum esset quidque ualeret hoc notissimum uerbum cuius latina basis ‘status’ multum peregrinata esset , tam saepe conformata ut facta esset pars sermonis ad rem publicam in Occidente temperandam proprii, uel inanis profluentiae generaliter loquendi. 

 

Apologus autem quidam a me compositus monstrat homines rudis ingenii qui nostro tempore rationem propolarum pro cogitatione de imperio substituunt. Usus enim persona a scriptore Wilhelmo Falcone nomine inuenta, res ipsas depinxi si pro uerbo ‘more’ ‘res publica’ subiicitur :

« … Ei mediocri ingenio homines qui credebant partes rei publicae sicut scriblitae aut crusti componi et, postquam mensae, pensae, mixtae coniectaeque in furnum essent, cuncta perfecta esse nec quicquam aliud ex eis efficere nisi scriblita aut crustum. »

Iusta igitur interpolatio mea uidetur. Si quis enim omnia quae ad mercaturam, curam pecuniae, multitudinem gentium, mentem et religionem hominum consiliaque imperatoria pertinent colligit, odorem morum maiorum ultro adiicit et, postquam imperii popularis promissum ita agitauit ut coquus ferramentum mouet, in furnum sociologicum, ut ita dicam, coniecit, res publica fieri creditur, peruulgatissima compositio quam uendent negotiatores politicae uenditioni dediti quamuis ex optimatibus aut populares sint.

Quod nonnulli quaerunt quantum linguae humani generis mutabiles aemulaeque sint, ex quo testes uiscerum humanarum consortionum inueniuntur, aperit qua ratione omnia aequabilia fiant et quomodo omnia ad fictam utilitatem rei publicae componantur coquanturque. Nam uis quaedam quinternationalis, automatario chamulco fossorio adiuvante, aduersariarum opinionum adiuuante planitiem, ut ita dicam, exaequat, hoc est mores maiorum quam maxime tollit ut rem publicam instituat ad hanc atque illam praeiudicatam communemque opinionem conuenientem.

Notiones autem animi per totum orbem terrarum exquisitae, quam mentem nonnullis e sapientissimis hominibus inieci – quibus in hoc loco honorem tribuere uolo, multiplicia linguarum coria patefecerunt quae plerique uniusmodi mente ex animo gentium machina rerum mutationis adfectarum in perpetuum extirpata esse credunt. Natio enim, latino uerbo ‘natus’ interpretata quod eum designat qui, quia genitus est, pars alicuius gentis est, antiqua scripta tuetur, uestigia continens uariarum imperii formarum quas positiua philosophia, a gentibus OccidentiC periculose mandata, non cernere potest.  Nam exempli gratia haec proferre possum :

 

Primum apud Seres, post antiquam sententiam de Caeli Filio, in consuetudinem noua imago uenit communis familiae cuius obsequentes partes in potestate matris patrisfamiliasque sunt.

 

Indorum uero lingua uerbum continet quod, etiamsi rem publicam nouam magistratusque  cum potestate uersantes designat, ex antiquissimis uerbis trahitur, quae sententiae rite ad rationem mundi ostendendam usae erant.

 

Et in eo africo loco, qui Terra hominum incorruptorum (Burkina Faso) uocatur, imperii notio ad notionem terrae solique pertinet eademque et regionem et uicum et deinde etiam spatium significat quod in dicione ‘domini terrae’ est, illius terrae, inquam, quae cum littera capitanea scripta sacra ui ualet ex qua cuncti homines pendent.

 

Lingua denique ex arabibus persiisque orta translaticum uerbum quoddam multa significat : primum enim felicem exitum et res secundas ualens, simul memorat hanc felicitatem non solum fugacem esse, sed etiam sicut rotam conuerti. Quibus ex rebus uerbum deinde praecipuam auctoritatem et exitum secundum in rebus publicis a diuina Prouidentia tributum significauit.

 

Ad autem ipsum morem nostrum redeamus. Num enim quis unquam considerauit formam rei publicae in Europa ut opus multo ante institutum et omnibus in rebus utendum ortam esse ? an paratissimam de christianorum caelo demissam ? Verumenimuero numquam libido rei publicae a radicibus subrutae, ut ita dicam, in mentem ad occasum habitantium hominum uenit… Nondum autem erat tempus commodum antequam consilium rerum nouarum uel reformationis totius orbis, a medieualibus auctoribus satum, multum coctum est et denique (ex his rebus) regnum politico usu peritorum hominum exstitit. Ipso tamen genere, studium in exteras gentes rem publicam efferendi inuentam et in quodam loco cum propria memoria fictam nihil aliud est nisi has gentes subigere et, si res se optime habet, tantum improuisas permixtiones affert.

Nunc autem ad occasum habitantes rogabimus : Quas occultas uias sequentes hoc consecuti sumus ut existimaremus orbem terrarum, qui homines dissimiles nostri continet, rursus componi, renouari compararique posse, quasi repente tabula rasa facta esset.

Quorum enim omnium dissolutio temptata est. Haec tamen memoria scrutatus sum. Et unum mirationem mouet, quod sine modo confidimus rationibus nostris tempus explorandi. ‘Tempus ita regere ut non praeterita creuerimus’ : hanc sententiam a W. Beniamino scriptam stultis pedagogis adhibeo qui multos iam annos apud Gallos instituta subdisciplinae publicae regunt.

Quia enim res gestae sicut uolumen quod paulatim explicatur lineares uisae sunt, nescio quod uniuersum tempus conceptum est, modus dico ad intellegendum cursum rerum per totum orbem terrae gestarum tamquam propositum teneant : si partes omnes prope in unum finem uergunt, mutationum omega humanarum consortionum, rem omnino prorsusque nouam, uerbum de genere inanitur quod cultus hominum sustinet. Tunc enim per orbem aequabilium, hoc est sine memoria, terrarum eueniat sub specie liberationis -nam (specie) tormentis cogitationis liberandi- praedictio Orwelli : ‘lingua caeditur dum ossa sua nudentur’.

 

Hic jacet lepus ! Non tamen gentes inter se per terras commercio iunctae ita mutauerunt, ut omnes prouiderant. Nam qui quod uitam facit praetermittantes praeterita inspexerunt caeci ad suam (ipsam) rationem fuerunt. Strepitus ingens earum disciplinarum quae ad societatem hominum, litteras administrationemque rei publicae pertinent et inter quas magna opera et sermones mediocres simul inueniuntur, ad arcana rei publicae patefacienda aut ad compositionem earum ab imperio christiano fictarum fabularum explicandam minime aptus est, sine quibus nihil de forma rei publicae ab habitantibus ad occasum inventae intellegi potest nec quidquam de secretis causis eius per omnes terras efficacitatis : (quae est) fides quaedam altiora intenta, uel secundum contritum uocabulum nostrum religio, et coniuncta cum facultate res dissimiles arte et iure ut instrumento adhibito delendi.

Ut autem cernamus Imperium negotii quod commercium gentium sustinet (propagationem dico morum nostrorum et rationis cogitandi) nihil aliud esse nisi longinquam naturalemque causam fabularum de re publica in partibus solis obeuntis fictarum et ob eam rem illustrare quod requirant istae gentes consuetudines occidentales adsciscentes – adsumptionem quamdam facultatis naturam gentium constituendi, quod aut mors uoluntaria aut deprauata imago illius alienae naturae est-, oportet nos oculos eorum qui in gentibus cognoscendis uersentur habere quo melius originem rerum nouarum inspiciamus et intellegamus quomodo medieualis aetas uiuentia scripta induxerit.

Aspectus tamen illorum doctorum, quo cogimur ut instituta occidentalia  tamquam exteri simus inspiciamus, non insitus est.  Cui rationes usitatae obstant. Nam docti non solum eo modo memoriam earum gentium intuentur quo ciuibus societas hominum opponitur, quamobrem nihil in iudicando rationem instituendam spectant ; sed etiam ius ab aliis scientiis in remotis locis seiungunt quibus ea artium genera simul sunt quae, ut decet, aut merae artes aut minora studia habentur ; ex quorum mediocris historia iuris inuenitur in qua saepe alii scriptores alios imitando effingunt…

Stirps enim rei publicae nihil aliud est nisi scriptum uiuens, quod fabulose cum sententia de romanitate a saeculo XII° a Pontifice romano assumpta explicatur : ‘Omnia iura habet in scrinio pectoris sui.’ Quae persona imago alicuius e maioribus est, quacum res publica ante re ipsa concepta est. Nam in illo antiquo tempore, haec sententia arcana imperii sicut res sacras designabat quae in tutela capitis imperii erant. Qua utentes et eamdem cum notione uicarii Christi coniungentes quam homines canonis periti fabricati erant ad theologicum iuridicumque statum papae significandum, romani pontifices maximi ad duplicem exitum perueniebant : non solum illustrabant res altiores ad quas imperium (politicum) necessarie tendit, sed etiam ratum efficiebant officium suum legis latorum qui posthac e iure romanorum ad suum arbitrium hauriunt.

Ergo ante archetypum sumus huius constructionis quam rem publicam appellamus, archetypum dico, quia gentes ad occasum habitantes, quae aliquando incepturae erant alios gentes in dicionem suam redigere, factum mirabile scholasticorum iterauerunt. Nam reges earum iterumque iterumque curauerunt ut imperatorem romanorum imitarentur et insignia eius haberent -Armis et legibus, secundum exemplum paparum earumque ritus et actus aduersus christianas gentes obeuntis solis partium.

Pictura autem illam alienationem in fabula quem praeterit cogente, quisque « se agnoscit » in persona ipsa artificis qui exhibet quod clam eo est. Opus igitur videre neminem integrum relinquit, quia unum temporis punctum dimidius ipse, dimidius alius est.

Ecce igitur ignotus modus – id est verum subjecti postscaenium – operae « culturae » vocatae in museis frequentandis, ubi ludus quidam luditur, qui memoriam facit artificis qui se sollicitatum ac cogitatum jactat.

Gravure anglaise extraite de George Wither, A Collection of Emblems, 1630
Statue de Charlemagne à Paris
Karlsfigur. Karlsschrein, vor der Montage © Domkapitel Aachen, Foto: Ann Münchow

Versio latina a consortio amicorum Petri Gambrini (Legendre dicti) elaborata, Joanne Roberto Armogaste moderante (cum auxilio Raynaldi Alexandris), cooperanti Baptista Boulinguez-Ambrosio (cap. IV) in Schola Normali Superiore olim alumno.

Emblème

Solennel, l’oiseau magique préside à nos écrits.
Le paon étale ses plumes qui font miroir à son ombre.
Mais c’est de l’homme qu’il s’agit :
il porte son image, et il ne le sait pas.

« Sous le mot Analecta,
j’offre des miettes qu’il m’est fort utile
de rassembler afin de préciser
sur quelques points ma réflexion. »
Pierre Legendre

« Chacun des textes du présent tableau et ses illustrations
a été édité dans le livre, Le visage de la main »

Ars Dogmatica
Éditions